monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 41, 6
Interim dum moditor, dum curro, dum in via sum, antequam veniam, antequam appaream, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, cum dicitur mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? Fuerunt mihi, inquit, lacrymae meae, non amaritudo, sed panis. Suaves erant mihi ipsae lacrymae: sitiens illum fontem, quia bibere nondum poteram, avidius meas lacrymas manducabam. Non enim dixit, Factae sunt mihi lacrymae meae potus, ne ipsas desiderasse videretur sicut fontes aquarum: sed servata illa siti, qua inardesco, qua rapior ad fontes aquarum, panis mihi factae sunt lacrymae meae, dum differor. Et utique manducando lacrymas suas, sine dubio plus sitit ad fontes. Die quippe ac nocte factae sunt mihi lacrymae meae panis. Cibum istum qui panis dicitur, die comedunt homines, nocte dormiunt: panis autem lacrymarum et die et nocte comeditur; sive totum tempus accipias diem et noctem; sive diem intelligas pro huius saeculi prosperitate, noctem vero pro huius saeculi adversitate. Sive, inquit, in prosperis rebus saeculi, sive in adversis rebus saeculi, ego desiderii mei lacrymas fundo, ego desiderii mei aviditatem non desero: et cum in mundo bene est, mihi male est, antequam apparebo ante faciem Dei. Quid ergo dici quasi gratulari me cogis, si aliqua huius saeculi prosperitas arriserit? nonne deceptoria est? nonne fluxa, caduca, mortalis? nonne temporalis, volatica, transitoria? nonne plus habet deceptionis quam delectationis? Cur ergo non et in ipsa fiant mihi lacrymae meae panis? Siquidem et cum felicitas saeculi circumfulget, quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino ; et dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? Quia paganus si hoc mihi dixerit, non illi et ego possum dicere: Ubi est Deus tuus? Deum quippe suum digito ostendit. Intendit enim digitum ad aliquem lapidem, et dicit: Ecce est Deus meus. Ubi est Deus tuus? Cum lapidem irrisero, et erubuerit qui demonstravit, tollit oculum a lapide, suspicit coelum, et forte in solem digitum intendens, iterum dicit: Ecce Deus meus. Ubi est Deus tuus? Invenit ille quod ostenderet oculis carnis: ego autem non quasi non habeam quem ostendam, sed non habet ille oculos quibus ostendam. Potuit enim ille oculis corporis mei ostendere Deum suum solem: quibus ego oculis ostendam solis creatorem?